domingo, 22 de abril de 2007

Salmos 140-150


PSALMUS CXL - SALMO 140
140.1 PSALMUS DAVID Domine clamavi ad te exaudi me intende voci orationis meae dum clamavero ad te 140.2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 140.3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis 140.4 ut non declines cor meum in verbum malum ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non conbinabor cum electis eorum 140.5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc est oratio mea in beneplacitis eorum 140.6 absorti sunt continuati petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt 140.7 sicut crassitudo terrae eructuat super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum 140.8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi ne auferas animam meam 140.9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantibus iniquitatem 140.10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam.
PSALMUS CXLI - SALMO 141
141.1 INTELLECTUS DAVID CUM ESSET IN SPELUNCA ORATIO 141.2 Voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum deprecatus sum 141.3 effundam in conspectu eius orationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio 141.4 in deficiendo in me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueos mihi 141.5 considerabam a dextris et videbam et non erat qui agnosceret me periit fuga a me et non est qui requirat animam meam 141.6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium 141.7 intende in orationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quoniam confortati sunt super me 141.8 educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi.
PSALMUS CXLII - SALMO 142
142.1 PSALMUS DAVID QUANDO EUM FILIUS SUUS PERSEQUEBATUR Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia 142.2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 142.3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi 142.4 et anxiatus est in me spiritus meus in me turbatum est cor meum 142.5 memor fui dierum antiquorum et meditatus sum in omnibus operibus tuis et in factis manuum tuarum meditabor 142.6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi 142.7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus ne avertas faciem tuam a me et ero similis descendentibus in lacum 142.8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi Domine notam mihi fac viam in qua ambulem quia ad te Domine levavi animam meam 142.9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi 142.10 doce me facere voluntatem tuam quia tu es Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in via recta 142.11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua et educes de tribulatione animam meam 142.12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam servus tuus ego sum.
PSALMUS CXLIII - SALMO 143
143.1 DAVID ADVERSUS GOLIAM Benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum 143.2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in ipso speravi subiciens populos sub me 143.3 Domine quid est homo quod innotuisti ei aut filius hominis quoniam reputas eum 143.4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt 143.5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 143.6 corusca coruscationes tuas et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos 143.7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum 143.8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 143.9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decem cordarum psallam tibi 143.10 qui das salutem regibus qui liberas David servum tuum de gladio maligno 143.11 eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 143.12 quorum filii sicut novellae plantationis stabilitae a iuventute sua filiae eorum compositae circumornatae ut similitudo templi 143.13 prumptuaria eorum plena eructuantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in itineribus suis 143.14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum 143.15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius est Dominus Deus eorum.
PSALMUS CXLIV - SALMO 144
144.1 LAUDATIO IPSI DAVID Exaltabo te Deus rex meus et benedicam nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi 144.2 per singulos dies benedicam te et laudabo nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi 144.3 magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis 144.4 generatio et generatio laudabunt opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt 144.5 magnificentiam maiestatis tuae et sanctitatem tuam loquentur et mirabilia tua narrabunt 144.6 virtutem terribiliorum tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt 144.7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructuabunt et iustitiam tuam exultabunt 144.8 misericors et miserator Dominus patiens et multum misericors 144.9 suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius 144.10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicent te 144.11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur 144.12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui 144.13 regnum tuum Domine regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis 144.14 allevat Dominus omnes qui ruunt et erigit omnes elisos 144.15 oculi omnium in te sperant Domine et tu das escam illis in tempore oportuno 144.16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione 144.17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 144.18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate 144.19 voluntatem timentium se faciet et orationes eorum exaudiet et salvos faciet eos 144.20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet 144.21 laudem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum eius in aeternum et in saeculum saeculi.
PSALMUS CXLV - SALMO 145
145.1 ALLELUIA 145.2 Lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu ero nolite confidere in principibus 145.3 neque in filiis hominum in quibus non est salus 145.4 exiet spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum 145.5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius 145.6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt 145.7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus erigit elisos Dominus solvit compeditos 145.8 Dominus inluminat caecos Dominus dirigit iustos 145.9 Dominus custodit advenam pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum exterminabit 145.10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in saeculum saeculi.
PSALMUS CXLVI - SALMO 146
146.1 ALLELUIA Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus Deo nostro iucunda sit laudatio 146.2 aedificans Hierusalem Dominus et dispersiones Israhel congregans 146.3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum 146.4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat 146.5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus 146.6 suscipiens mansuetos Dominus humiliat autem peccatores usque ad terram 146.7 incipite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara 146.8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum 146.9 qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum 146.10 non in viribus equi voluntatem habebit neque in tabernaculis viri beneplacitum est ei 146.11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eos qui sperant in misericordia eius.
PSALMUS CXLVII - SALMO 147
147.12 ALLELUIA Lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion 147.13 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filios tuos in te 147.14 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satians te 147.15 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius 147.16 qui dat nivem sicut lanam nebulam velut cinerem spargit 147.17 mittit cristallum suum sicut frusta panis ante faciem frigoris eius quis subsistit 147.18 mittit verbum suum et liquefaciet ea flavit spiritus eius et fluent aquae 147.19 pronuntians verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel 147.20 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis.
PSALMUS CXLVIII - SALMO 148
148.1 ALLELUIA Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 148.2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius 148.3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen 148.4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 148.5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 148.6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit 148.7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 148.8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum qui faciunt verbum eius 148.9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri 148.10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae 148.11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae 148.12 iuvenes et virgines seniores cum iunioribus laudent nomen Domini 148.13 quia exaltatum est nomen eius solius 148.14 confessio eius super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropianti sibi.
PSALMUS CXLIX - SALMO 149
149.1 ALLELUIA Cantate Domino canticum novum laudatio eius in ecclesia sanctorum 149.2 laetetur Israhel in eo qui fecit ipsum et filii Sion exultent super regem suum 149.3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei 149.4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltavit mansuetos in salutem 149.5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis 149.6 exultationes Dei in faucibus eorum et gladii ancipites in manibus eorum 149.7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis 149.8 ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in vinculis ferreis 149.9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius.
PSALMUS CL - SALMO 150
150.1 ALLELUIA Laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius 150.2 laudate eum in potentatibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius 150.3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara 150.4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo 150.5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis 150.6 omnis spiritus laudet Dominum.
PSALMUS CLI - SALMO 151
151.1 HIC PSALMUS PROPRIE SCRIPTUS DAVID EXTRA NUMERUM CUM PUGNAVIT CUM GOLIA Pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei 151.2 manus meae fecerunt organum et digiti mei aptaverunt psalterium 151.3 et quis adnuntiavit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudivit me 151.4 ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae 151.5 fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino 151.6 exivi obviam alienigenae et maledixit me in simulacris suis 151.7 ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel.

No hay comentarios: