domingo, 22 de abril de 2007

GVY: Salmos 80-89



PSALMUS LXXX - SALMO 80
80.1 IN FINEM PRO TORCULARIBUS ASAPH QUINTA SABBATI 80.2 Exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob 80.3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara 80.4 canite in initio mensis tuba in die insignis sollemnitatis vestrae 80.5 quia praeceptum in Israhel est et iudicium Deo Iacob 80.6 testimonium in Ioseph posuit eum dum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit 80.7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt 80.8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te ad aquas contradictionis 80.9 audi populus meus et loquar Israhel et testificabor tibi Israhel si me audieris 80.10 non erit in te deus recens neque adorabis deum alienum 80.11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et ego adimplebo illud 80.12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi 80.13 et dimisi eos secundum desideria cordis eorum et ibunt in voluntatibus suis 80.14 si plebs mea audisset me Israhel si vias meas ambulasset 80.15 ad nihilum inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam 80.16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in aeternum 80.17 cibavit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos.
PSALMUS LXXXI - SALMO 81
81.1 PSALMUS ASAPH Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus discernit 81.2 quousque iudicatis iniquitatem et facies peccantium sumitis 81.3 iudicate pupillo et egeno humilem et pauperem iustificate 81.4 eripite pauperem et egenum de manu peccatorum liberate 81.5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 81.6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes 81.7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis 81.9 exsurge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
PSALMUS LXXXII - SALMO 82
82.1 CANTICUM PSALMI ASAPH 82.2 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus 82.3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui te oderunt extulerunt caput 82.4 in plebem tuam astute cogitaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos 82.5 dixerunt venite disperdamus eos ex gente et non memorabitur nomen Israhel amplius 82.6 quoniam cogitaverunt consensum in unum adversum te testamentum disposuerunt 82.7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitum Moab et Aggareni 82.8 Gebal et Ammon et Amalech et alienigenae cum habitantibus Tyrum 82.9 etenim Assur simul venit cum illis facti sunt in susceptionem filiis Loth 82.10 fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 82.11 disperierunt in Endor facti sunt sicut stercus terrae 82.12 pone principes eorum sicut Oreb Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 82.13 qui dixerunt hereditatem possideamus nobis sanctuarium Dei 82.14 Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti 82.15 et sicut ignis qui conburit silvas velut si flamma incendat montes 82.16 ita persequeris eos in tempestate tua et in ira tua conturbabis eos 82.17 imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 82.18 confundantur et conturbentur in saeculum saeculi et revereantur et pereant 82.19 et cognoscant quoniam nomen tibi Dominus tu solus Altissimus super omnem terram.
PSALMUS LXXXIII - SALMO 83
83.1 IN FINEM PRO TORCULARIBUS FILIIS CORE PSALMUS 83.2 Quam amabilia sunt tabernacula tua Domine virtutum 83.3 concupivit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum 83.4 etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum ubi reponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus 83.5 beati qui habitant in domo tua Domine in saeculum saeculi laudabunt te 83.6 beatus vir cuius est auxilium abs te Domine ascensus in corde eius disposuit 83.7 in convalle lacrimarum in locum quem disposuisti eis 83.8 etenim benedictionem dabit qui legem dedit ambulabunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion 83.9 Domine Deus virtutum exaudi precem meam auribus percipe Deus Iacob 83.10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui 83.11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 83.12 quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus gratiam et gloriam dabit Deus Dominus 83.13 non privabit bonis ambulantes in innocentia Domine Deus virtutum beatus homo qui sperat in te.
PSALMUS LXXXIV - SALMO 84
84.1 IN FINEM FILIIS CORE PSALMUS 84.2 Benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob 84.3 remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum 84.4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae 84.5 converte nos Deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis 84.6 ut non in aeternum irascaris nobis neque extendas iram tuam a progenie in progeniem 84.7 Deus tu convertens vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te 84.8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis 84.9 audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad ipsum 84.10 verumtamen prope timentibus eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra 84.11 misericordia et veritas obviaverunt sibi iustitia et pax conplexae sunt se 84.12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 84.13 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum 84.14 iustitia ante eum ambulavit et ponet in via gressus suos
PSALMUS LXXXV - SALMO 85
85.1 ORATIO DAVID Inclina Domine aurem tuam ad me et exaudi me quoniam egenus et pauper sum ego 85.2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te 85.3 miserere mihi Domine quoniam ad te clamavi tota die 85.4 laetifica animam servi tui quia ad te Domine levavi animam meam 85.5 quoniam tu Domine suavis ac mitis es et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te 85.6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci deprecationis meae 85.7 in die tribulationis meae clamavi ad te quoniam exaudisti me 85.8 non est similis tibi in diis Domine et non est secundum opera tua 85.9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et honorificabunt nomen tuum 85.10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus 85.11 deduc me Domine in via tua et ambulabo in veritate tua laetetur cor meum ut timeam nomen tuum 85.12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et honorificabo nomen tuum in aeternum 85.13 quoniam misericordia tua magna est super me et eripuisti animam meam ex inferno inferiori 85.14 Deus iniusti insurrexerunt in me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te ante conspectum suum 85.15 et tu Domine Deus meus miserator et misericors patiens et multum misericors et verax 85.16 respice in me et miserere mei da potestatem puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae 85.17 fac mecum Domine signum in bono ut videant qui me oderunt et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me.
PSALMUS LXXXVI - SALMO 86
86.1 FILIIS CORE PSALMUS CANTICI Fundamenta eius in montibus sanctis 86.2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 86.3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei 86.4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt in ea 86.5 mater Sion dicet homo et homo factus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus 86.6 Dominus narravit in scripturis populorum suorum et principum eorum qui fuerunt in ea 86.7 sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te
PSALMUS LXXXVII - SALMO 87
87.1 CANTICUM PSALMI FILIIS CORE IN FINEM PRO MELECH AD RESPONDENDUM INTELLECTUS EMAN EZRAITAE 87.2 Domine Deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te 87.3 intret oratio mea in conspectu tuo inclina aurem tuam ad precem meam Domine 87.4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropiavit 87.5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio 87.6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes proiecti in monumentis quorum non meministi amplius et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt 87.7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebris et in umbra mortis 87.8 in me confirmata est ira tua et omnes elationes tuas super me induxisti 87.9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me in abominationem sibi traditus sum et non egrediebar 87.10 oculi mei infirmati sunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi manus meas ad te 87.11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici resuscitabunt et confitebuntur tibi 87.12 numquid enarrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione 87.13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua aut iustitia tua in terra oblivionis 87.14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 87.15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me 87.16 egens sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et confusus 87.17 in me pertransierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me 87.18 circumdederunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul 87.19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria.
PSALMUS LXXXVIII - SALMO 88
88.1 INTELLECTUS ETHAN ISRAHELITAE 88.2 Misericordias tuas Domine in aeternum cantabo in generatione et progenie pronuntiabo veritatem tuam in ore meo 88.3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua 88.4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo 88.5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in saeculum saeculi sedem tuam 88.6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum 88.7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino aut quis similis erit Deo inter filios Dei 88.8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et metuendus super omnes qui in circuitu eius sunt 88.9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo 88.10 tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum eius tu mitigas 88.11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum et in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos 88.12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti 88.13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt 88.14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua 88.15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praeibunt ante faciem tuam 88.16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt 88.17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in tua iustitia exaltabuntur 88.18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum 88.19 quoniam Domini est adsumptio et sancti Israhel regis nostri 88.20 tunc locutus es in aspectu filiis tuis et dixisti posui adiutorium super potentem et exaltavi electum de plebe mea 88.21 inveni David servum meum in oleo sancto meo unxi eum 88.22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confortabit eum 88.23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non nocebit ei 88.24 et concidam inimicos eius a facie ipsius et odientes eum in fugam convertam 88.25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius 88.26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 88.27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae 88.28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae 88.29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi 88.30 et ponam in saeculum saeculi sedem eius et thronum eius sicut dies caeli 88.31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 88.32 si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint 88.33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum 88.34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea 88.35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita 88.36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar 88.37 semen eius in aeternum manebit 88.38 et sedis eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis 88.39 tu vero reppulisti et sprevisti et distulisti christum tuum 88.40 avertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctitatem eius 88.41 destruxisti omnes macerias eius posuisti munitiones eius in formidinem 88.42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est in obprobrium vicinis suis 88.43 exaltasti dexteram inimicorum eius laetificasti omnes inimicos eius 88.44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello 88.45 dissoluisti eum ab emundatione et sedem eius in terra conlisisti 88.46 minorasti dies temporum eius perfudisti eum confusione 88.47 usquequo Domine irasceris in finem exardescit sicut ignis ira tua 88.48 memorare Domine quae mea substantia non enim vane constituisti filios hominum 88.49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem aut quis eruet animam suam de manu inferi 88.50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua 88.51 memor esto obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium 88.52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui 88.53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat.
PSALMUS LXXXIX - SALMO 89
89.1 ORATIO MOYSI HOMINIS DEI Domine refugium factus es nobis a generatione et progenie 89.2 priusquam fierent montes aut firmaretur orbis terrae a saeculo et usque in saeculum tu es Deus 89.3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum 89.4 quoniam mille anni ante oculos tuos sicut dies hesterna quae praeteriit et sicut custodia in nocte 89.5 quae pro nihilo habentur anni eorum 89.6 mane sicut herba transeat mane floreat et pertranseat vespere decidat induret et arescat 89.7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo conturbati sumus 89.8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui 89.9 quoniam omnes dies nostri defecerunt et nos in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabuntur 89.10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis si autem in potentatibus octoginta anni et plurimum eorum labor et dolor quoniam supervenit super nos mansuetudo et corripiemur 89.11 quis novit potestatem irae tuae aut prae timore iram tuam 89.12 dinumerare dexteram tuam Domine notam fac nobis et eruditos corde in sapientia 89.13 convertere Domine aliquantulum et deprecare super servos tuos 89.14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris 89.15 delectati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis in quibus vidimus mala 89.16 respice in servos tuos et in opera tua Domine et dirige filios eorum 89.17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos.

No hay comentarios: