domingo, 22 de abril de 2007

GVY: Salmos 40-49


PSALMUS XL - SALMO 40
40.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 40.2 Beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus 40.3 Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum et emundet in terra animam eius et non tradat eum in manus inimici eius 40.4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius 40.5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quia peccavi tibi 40.6 inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et periet nomen eius 40.7 et ingrediebantur ut viderent vana locutum est cor eorum congregaverunt iniquitatem sibi et egrediabuntur foris et loquebantur 40.8 simul in unum susurrabant omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi 40.9 verbum iniquum mandaverunt adversum me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat 40.10 etenim homo pacis meae in quo sperabam qui edebat panes meos ampliavit adversum me subplantationem 40.11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam illis 40.12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quia non gaudebit inimicus meus super me 40.13 propter innocentiam autem meam suscepisti me et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum 40.14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum fiat fiat.
PSALMUS XLI - SALMO 41
41.1 IN FINEM INTELLECTUS FILIIS CORE 41.2 Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus 41.3 sitivit anima mea ad Deum vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei 41.4 fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus 41.5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis 41.6 quare tristis est anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam confitebor illi salutare vultus mei 41.7 et Deus meus a me ipso anima mea turbata est propterea memor ero tui Domine de terra Iordanis et Hermonis a monte modico 41.8 abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt 41.9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte declaravit apud me oratio Deo vitae meae 41.10 dicam Deo susceptor meus es quare me oblitus es et quare me reppulisti et quare tristis incedo dum adfligit me inimicus 41.11 dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant me dum dicitur mihi per singulos dies ubi est Deus tuus 41.12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus.
PSALMUS XLII - SALMO 42
42.1 PSALMUS DAVID Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso eripe me 42.2 quia tu es Deus meus et fortitudo mea quare me reppulisti et quare tristis incedo dum adfligit me inimicus 42.3 emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in monte sancto tuo et in tabernaculo tuo 42.4 introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus 42.5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus.
PSALMUS XLIII - SALMO 43
43.1 IN FINEM FILIIS CORE AD INTELLECTUM 43.2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis 43.3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos 43.4 non enim in gladio suo possidebunt terram et brachium eorum non salvabit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio vultus tui quoniam conplacuit tibi in illis 43.5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutem Iacob 43.6 in te inimicos nostros ventilavimus et in nomine tuo spernimus insurgentes in nos 43.7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me 43.8 liberasti enim nos ex adfligentibus nos et eos qui nos oderunt confudisti 43.9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saecula 43.10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris 43.11 avertisti nos retrorsum prae inimicis nostris et eos qui nos oderunt diripiebant sibi 43.12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos 43.13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum 43.14 posuisti nos in obprobrium vicinis nostris derisu et contemptu his qui in circuitu nostro sunt 43.15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in plebibus 43.16 tota die verecundia mea contra me est et confusio vultus mei operuit me 43.17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis 43.18 haec omnia venerunt super nos et obliti non sumus te et inique non egimus in testamento tuo 43.19 et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua 43.20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et operuit nos umbra mortis 43.21 si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum 43.22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit occulta cordis quoniam propter te morte afficimur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 43.23 exsurge quare obdormis Domine exsurge et ne repellas nos usque in finem 43.24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram 43.25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra adhesit in terra venter noster 43.26 exsurge Domine adiuva nos et libera nos propter nomen tuum.
PSALMUS XLIV - SALMO 44
44.1 IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR FILIIS CORE AD INTELLECTUM CANTICUM PRO DILECTO 44.2 Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis 44.3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum 44.4 accingere gladium tuum circa femur potentissime 44.5 speciem tuam et pulchritudinem tuam intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua 44.6 sagittae tuae acutae potentissime populi sub te cadent in corda inimicorum regis 44.7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga recta est virga regni tui 44.8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis 44.9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a gradibus eburneis ex quibus te delectaverunt 44.10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate 44.11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui 44.12 quoniam concupivit rex speciem tuam quia ipse est Dominus Deus tuus et adorabunt eum 44.13 filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis 44.14 omnis gloria eius filiae regum ab intus in fimbriis aureis 44.15 circumamicta varietate adducentur regi virgines postea proximae eius adferentur tibi 44.16 in laetitia et exultatione adducentur in templum regis 44.17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram 44.18 memores erunt nominis tui in omni generatione et progenie propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi.
PSALMUS XLV - SALMO 45
45.1 IN FINEM PRO FILIIS CORE PRO ARCANIS PSALMUS 45.2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis 45.3 propterea non timebimus dum conturbabitur terra et transferentur montes in cor maris 45.4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eius conturbati sunt montes in fortitudine eius 45.5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus 45.6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus vultu suo 45.7 conturbatae sunt gentes et inclinata sunt regna dedit vocem suam Altissimus et mota est terra 45.8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob 45.9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram 45.10 auferens bella usque ad fines terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet igni 45.11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus et exaltabor in terra 45.12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob.
PSALMUS XLVI - SALMO 46
46.1 IN FINEM PRO FILIIS CORE PSALMUS 46.2 Omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis 46.3 quoniam Deus summus terribilis et rex magnus super omnes deos 46.4 subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris 46.5 elegit nos in hereditatem sibi speciem Iacob quam dilexit 46.6 ascendit Deus in iubilatione et Dominus in voce tubae 46.7 psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite 46.8 quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter 46.9 regnavit Dominus super omnes gentes Deus sedet super sedem sanctam suam 46.10 principes populi convenerunt cum Deo Abraham quoniam dii fortes terrae nimium elevati sunt.
PSALMUS XLVII - SALMO 47
47.1 PSALMUS CANTICI FILIIS CORE SECUNDA SABBATI 47.2 Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius 47.3 dilatans exultationes universae terrae mons Sion latera aquilonis civitas regis magni 47.4 Deus in gradibus eius dinoscitur dum suscipiet eam 47.5 quoniam ecce reges terrae congregati sunt et convenerunt in unum 47.6 ipsi videntes tunc admirati sunt conturbati sunt et commoti sunt 47.7 tremor adprehendit eos ibi dolores sicut parturientis 47.8 in spiritu vehementi conterens naves Tharsis 47.9 sicut audivimus ita et vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum 47.10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 47.11 secundum nomen tuum Deus ita et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua 47.12 laetetur mons Sion et exultent filiae Iudae propter iudicia tua Domine 47.13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius 47.14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite gradus eius ut enarretis in progenie altera 47.15 quoniam hic est Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi et ipse reget nos in saecula.
PSALMUS XLVIII - SALMO 48
48.1 IN FINEM FILIIS CORE PSALMUS 48.2 Audite haec omnes gentes auribus percipite qui habitatis orbem 48.3 quique terriginae et filii hominum simul in unum dives et pauper 48.4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam 48.5 inclinabo ad similitudinem aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam 48.6 ut quid timebo in die mala iniquitas calcanei mei circumdedit me 48.7 qui confidunt in virtute sua quique in abundantia divitiarum suarum gloriabuntur 48.8 frater non redemit redemit homo non dabit Deo placationem suam 48.9 nec pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum 48.10 et vivet in finem 48.11 quoniam non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas 48.12 et sepulchra eorum domus eorum in aeternum tabernacula eorum in generatione et progenie invocabunt nomina eorum in terris ipsorum 48.13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis 48.14 haec via eorum scandalum ipsis et postea in ore suo benedicent 48.15 sicut oves in inferno positi sunt et mors depascet eos et obtinebunt eos iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno et a gloria sua expulsi sunt 48.16 verumtamen Deus liberavit animam meam de manu inferi dum acceperit me 48.17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius 48.18 quoniam non cum morietur accipiet haec omnia neque simul descendit cum eo gloria domus eius 48.19 quoniam anima eius in vita ipsius benedicetur et confitebitur tibi dum benefeceris ei 48.20 et introibit usque in progeniem patrum suorum et usque in aeternum non videbit lumen 48.21 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.
PSALMUS XLIX - SALMO 49
49.1 PSALMUS ASAPH Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum 49.2 ex Sion species decoris eius 49.3 Deus manifestus veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius ardebit et in circuitu eius tempestas valida 49.4 advocavit caelum sursum et terram ut discerneret populum suum 49.5 congregate illi sanctos eius qui ordinaverunt testamentum eius super sacrificia 49.6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est 49.7 audi populus meus et loquar Israhel et testificabor tibi quoniam Deus Deus tuus ego sum 49.8 non super sacrificia tua arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper 49.9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos 49.10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves 49.11 cognovi omnia volatilia caeli et species agri mecum est 49.12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius 49.13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo 49.14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua 49.15 invoca me in die tribulationis tuae eripiam te et magnificabis me 49.16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum 49.17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te 49.18 si videbas furem simul currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas 49.19 os tuum abundavit nequitia et lingua tua concinnavit dolum 49.20 sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuae ponebas scandalum 49.21 haec fecisti et tacui existimasti iniquitatem quod ero tibi similis arguam te et statuam illa contra faciem tuam 49.22 intellegite haec omnes qui obliviscimini Dominum nequando rapiat et non sit qui eripiat 49.23 sacrificium laudis honorificavit me et illic iter est in quo ostendam illi salutare Dei.

No hay comentarios: