domingo, 22 de abril de 2007

GVY: Salmos 30-39


PSALMUS XXX - SALMO 30
30.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 30.2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in tua iustitia libera me et eripe me 30.3 inclina ad me aurem tuam adcelera ut eripias me esto mihi in Deum protectorem et in lucum refugii ut salvum me facias 30.4 quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu et propter nomen tuum dux mihi eris et enutries me 30.5 et educes me de laqueo isto quem occultaverunt mihi quoniam tu es protector meus Domine 30.6 in manus tuas commendo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis 30.7 odisti observantes vanitatem supervacue ego autem in Domino sperabo 30.8 exultabo et laetabor in tua misericordia quia respexisti humilitatem meam salvam fecisti de necessitatibus animam meam 30.9 nec conclusisti me in manus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos 30.10 miserere mihi Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus 30.11 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt 30.12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium vicinis meis nimium et timor notis meis qui videbant me foris fugiebant a me 30.13 excidi tamquam mortuus a corde et factus sum sicut vas perditum 30.14 quoniam audivi vituperationem multorum circumhabitantium in eo dum congregarentur omnes simul adversum me ut acciperent animam meam consiliati sunt 30.15 ego vero in te speravi Domine dixi tu es Deus meus in manibus tuis tempora mea libera me et eripe me de manibus inimicorum meorum et a persequentibus me 30.17 inlumina faciem tuam super servum tuum et salvum me fac in tua misericordia 30.18 Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum 30.19 muta efficiantur labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et contemptu 30.20 quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine quam abscondisti timentibus te et perfecisti eam sperantibus in te in conspectu filiorum hominum 30.21 abscondes eos in abditu vultus tui a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum 30.22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae 30.23 ego autem dixi in pavore meo proiectus sum a vultu oculorum tuorum ideo exaudisti vocem deprecationis meae dum clamarem ad te 30.24 diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritatem requiret Dominus et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam 30.25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino.
PSALMUS XXXI - SALMO 31
31.1 HUIC DAVID INTELLECTUS Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 31.2 beatus vir cui non inputavit Dominus peccatum nec est in ore eius dolus 31.3 quoniam tacui inveteraverunt omnia ossa mea dum clamarem tota die 31.4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna dum confringitur spina 31.5 delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui dixi pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino et tu remisisti impietatem cordis mei 31.6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt 31.7 tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me exultatio mea redime me a circumdantibus me 31.8 intellectum dabo tibi et instruam te in via hac qua ingredieris firmabo super te oculos meos 31.9 nolite fieri sicut equus et mulus in quibus non est intellectus in freno et camo maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te 31.10 multa flagella peccatorum sperantes autem in Domino misericordia circumdabit 31.11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde.
PSALMUS XXXII - SALMO
32 PSALMUS DAVID 32.1 Gaudete iusti in Domino rectos decet conlaudatio 32.2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite ei 32.3 cantate ei canticum novum bene psallite ei in iubilatione 32.4 quoniam rectus est sermo Domini et omnia opera eius in fide 32.5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 32.6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum 32.7 congregans sicut in utrem aquas maris ponens in thesauris abyssos 32.8 timeat Dominum omnis terra ab ipso autem commoveantur universi et omnes qui habitant orbem 32.9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 32.10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum 32.11 consilium vero Domini manet in aeternum cogitationes cordis eius in saeculum saeculi 32.12 beata gens cuius est Dominus Deus eorum populus quem elegit Dominus in hereditatem sibi 32.13 de caelo prospexit Dominus et vidit omnes filios hominum 32.14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant orbem 32.15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit in omnia opera eorum 32.16 non salvabitur rex per multam virtutem suam nec gigans salvus erit in multitudine fortitudinis suae 32.17 falsus equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non erit salvus 32.18 ecce oculi Domini super timentes eum sperantes autem in misericordia eius 32.19 ut eripiat a morte animas eorum et alat eos in fame 32.20 anima autem nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est 32.21 et in ipso laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus 32.22 fiat Domine misericordia tua super nos sicut speravimus in te.
PSALMUS XXXIII - SALMO 33
33.1 PSALMUS DAVID CUM INMUTAVIT VULTUM SUUM CORAM ABIMELECH ET DIMISIT EUM ET ABIIT 33.2 Benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo 33.3 in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur 33.4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in invicem 33.5 inquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me 33.6 accedite ad eum et inluminamini et vultus vestri non erubescent 33.7 iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum et ex omnibus tribulationibus eius liberavit eum 33.8 inmittet angelum Dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos 33.9 gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eum 33.10 timete Dominum omnes sancti eius quoniam nihil deest timentibus eum 33.11 divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non deficient omni bono 33.12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos 33.13 quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos 33.14 cohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum 33.15 deverte a malo et fac bonum inquire pacem et sequere eam 33.16 oculi Domini super iustos et aures eius ad preces eorum 33.17 vultus autem Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum 33.18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 33.19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit 33.20 multae tribulationes iustorum et de his omnibus liberavit eos Dominus 33.21 Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex eis non conteretur 33.22 mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent 33.23 redimet Dominus animas servorum suorum et non derelinquet omnes qui sperant in eum.
PSALMUS XXXIV - SALMO 34
34.1 HUIC DAVID Iudica Domine nocentes me expugna inpugnantes me 34.2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 34.3 effunde frameam et conclude adversus eos qui me persequuntur dic animae meae salus tua ego sum 34.4 confundantur et revereantur inimici mei qui quaerunt animam meam avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala 34.5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini adfligens eos 34.6 fiant viae eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos 34.7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui vane exprobraverunt animam meam 34.8 veniat illis laqueus quem ignorant et captio quam occultaverunt adprehendat eos in laqueum incidant in idipsum 34.9 anima autem mea exultabit in Domino et delectabitur super salutare eius 34.10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tibi eripiens inopem de manu fortioris eius egenum et pauperem a rapientibus eum 34.11 exsurgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me 34.12 et retribuebant mihi mala pro bonis et sterilitatem animae meae 34.13 ego autem dum mihi molesti essent induebam me cilicium et humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertebatur 34.14 sicut proximum sicut fratrem nostrum ita conplacebam tamquam lugens et contristatus ita humiliabar 34.15 adversum me laetati sunt et convenerunt congregaverunt in me flagella et ignoraverunt 34.16 dissoluti sunt nec conpuncti sunt temptaverunt me et deriserunt derisu striderunt in me dentibus suis 34.17 Domine quando respicies restitue animam meam a malefactis eorum et a leonibus unicam meam 34.18 confitebor tibi Domine in ecclesia magna in populo gravi laudabo te 34.19 ut non insultent in me qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuebant oculis 34.20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et super iram dolose cogitabant 34.21 dilataverunt in me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri 34.22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me 34.23 exsurge Domine et intende iudicium meum Deus meus et Dominus meus in causam meam 34.24 iudica me Domine secundum misericordiam tuam Domine Deus meus ut non insultent in me inimici mei 34.25 nec dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant obsorbuimus eum 34.26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur pudore et reverentia qui magna loquuntur adversum me 34.27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius 34.28 sed et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam.
PSALMUS XXXV - SALMO 35
35.1 IN FINEM SERVO DOMINI DAVID 35.2 Dixit iniustus ut delinquat in semetipso non est timor Dei ante oculos eius 35.3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniret iniquitatem suam et odium 35.4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret 35.5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit 35.6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes 35.7 iustitia tua sicut montes Dei et iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine 35.8 quemadmodum multiplicasti misericordias tuas Deus filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt 35.9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos 35.10 quoniam apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen 35.11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde 35.12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moveat me 35.13 ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare.
PSALMUS XXXVI - SALMO 36
36.1 IPSI DAVID Noli aemulari inter malignantes neque aemulatus fueris facientes iniquitatem 36.2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et sicut holera herbarum cito cadent 36.3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius 36.4 delectare in Domino et dabit tibi petitionem cordis tui 36.5 revela ad Dominum viam tuam et spera in eum et ipse faciet 36.6 et educet tamquam lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 36.7 subditus esto Domino et obsecra eum ne aemulatus fueris eum qui prosperatur in via sua in homine faciente iniquitatem 36.8 desine ab ira et derelinque furorem ne aemuleris ut nequiter facias 36.9 quoniam qui nequiter agunt exterminabuntur qui vero expectant Dominum ipsi hereditate possidebunt terram 36.10 pusillum adhuc et non erit peccator et quaeres locum eius nec invenies 36.11 mansueti autem possidebunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 36.12 observabit peccator iustum et fremet super eum dentibus suis 36.13 Dominus autem inridebit eum quoniam prospicit quod veniet dies eius 36.14 gladium evaginaverunt peccatores tetenderunt arcum suum ut deiciant inopem et pauperem ut trucident rectos corde 36.15 gladius eorum intret in cor ipsorum et arcus eorum conteratur 36.16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas 36.17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus 36.18 novit Dominus vias inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit 36.19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 36.20 quoniam peccatores peribunt inimici autem Domini mox honorati et exaltati fuerint deficientes ut fumus deficient 36.21 mutuatur peccator et non solvit iustus autem miseretur et commodat 36.22 quoniam benedicentes eum possidebunt terram maledicentes autem illum disperient 36.23 a Domino gressus hominis dirigentur et viam eius cupiet nimis 36.24 cum ceciderit iustus non conturbabitur quia Dominus firmat manum eius 36.25 iuvenior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius egens pane 36.26 tota die miseretur et commodat et semen eius in benedictione erit 36.27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi 36.28 quoniam Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti autem punientur et semen impiorum peribit 36.29 iusti vero hereditate possidebunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam 36.30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 36.31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius 36.32 considerat peccator iustum et quaerit perdere eum 36.33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi 36.34 expecta Dominum et custodi vias eius et exaltabit te ut inhabites terram cum pereunt peccatores videbis 36.35 vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani 36.36 transivi et ecce non erat quaesivi eum et non est inventus locus eius 36.37 custodi veritatem et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico 36.38 iniusti autem disperient simul reliquiae impiorum peribunt 36.39 salus autem iustorum a Domino est et protector eorum est in tempore tribulationis 36.40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eripiet eos a peccatoribus et salvos faciet eos quoniam speraverunt in eum.
PSALMUS XXXVII - SALMO 37
37.1 PSALMUS DAVID IN REMEMORATIONE DE SABBATO 37.2 Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 37.3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam 37.4 nec est sanitas in carne mea a vultu irae tuae et non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum 37.5 quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me 37.6 conputruerunt et deterioraverunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 37.7 miseriis adflictus sum et turbatus sum usque in finem tota die contristatus ingrediebar 37.8 quoniam anima mea conpleta est inlusionibus et non est sanitas in carne mea 37.9 incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque rugiebam a gemitu cordis mei 37.10 et ante te est omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 37.11 cor meum conturbatum est in me et deseruit me fortitudo mea et lumen oculorum meorum non est mecum 37.12 amici mei et proximi mei adversum me adpropiaverunt et steterunt et proximi mei a longe steterunt 37.13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitatem et dolos tota die meditabantur 37.14 ego autem velut surdus non audiebam et sicut mutus qui non aperuit os suum 37.15 et factus sum ut homo non audiens et non habens in ore suo increpationes 37.16 quoniam in te Domine speravi dixi tu exaudies Domine Deus meus 37.17 quia dixi ne aliquando insultent in me inimici mei et dum commoverentur pedes mei in me magna locuti sunt 37.18 quoniam ego ad flagella paratus sum et dolor meus ante me est semper 37.19 quoniam iniquitatem meam ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo 37.20 inimici autem mei vivent et confortati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique 37.21 qui retribuebant mihi mala pro bonis detrahebant mihi quoniam subsecutus sum iustitiam 37.22 ne derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me 37.23 intende in adiutorium meum Domine Deus salutis meae.
PSALMUS XXXVIII - SALMO 38
38.1 IN FINEM IDITHUN CANTICUM DAVID 38.2 Dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam dum consistit peccator adversum me 38.3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est 38.4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescit ignis 38.5 locutus sum in lingua mea notum mihi fac Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi 38.6 ecce veteres posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihil ante te est verumtamen universa vanitas omnis homo vivens 38.7 quamquam in imagine Dei ambulet homo tamen vane conturbabitur thesaurizat et ignorat cui congreget ea 38.8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea tamquam nihil ante te est 38.9 ab omnibus iniquitatibus meis eripe me obprobrium insipienti dedisti me 38.10 obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti me 38.11 amove a me plagas tuas 38.12 a fortitudine enim manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen universa vanitas omnis homo vivens 38.13 exaudi Deus orationem meam et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas a me quoniam incola ego sum apud te in terra et peregrinus sicut omnes patres mei 38.14 remitte mihi ut refrigerer priusquam eam et amplius non ero.
PSALMUS XXXIX - SALMO 39
39.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 39.2 Expectans expectavi Dominum et respexit me 39.3 et exaudivit deprecationem meam et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit supra petram pedes meos et direxit gressus meos 39.4 et inmisit in os meum canticum novum hymnum Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino 39.5 beatus vir cuius est nomen Domini spes eius et non respexit in vanitatem et in insanias falsas 39.6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est quis similis tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum 39.7 sacrificium et oblationem noluisti corpus autem perfecisti mihi holocausta etiam pro delicto non postulasti 39.8 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me 39.9 ut faciam voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei 39.10 bene nuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu cognovisti 39.11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a synagoga multa 39.12 tu autem Domine ne longe facias misericordias tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me 39.13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicati sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me 39.14 conplaceat tibi Domine ut eripias me Domine in auxilium meum respice 39.15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala 39.16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge 39.17 exultent et laetentur qui quaerunt te Domine et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum 39.18 ego vero egenus et pauper sum Dominus curam habet mei adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne tardaveris.

No hay comentarios: