domingo, 22 de abril de 2007

GVY: Salmos 120-139

PSALMUS CXXX - SALMO 130
130.1 CANTICUM GRADUUM Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me 130.2 si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatus super matrem suam ita retribues in animam meam 130.3 speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.
PSALMUS CXXXI - SALMO 131
131.1 CANTICUM GRADUUM Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius 131.2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob 131.3 si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum stratus mei 131.4 si dedero somnum oculis meis aut palpebris meis dormitationem 131.5 aut requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob 131.6 ecce audivimus ea in Eufrata invenimus ea in campis silvae 131.7 introivimus in tabernaculum eius adoravimus in loco ubi steterunt pedes eius 131.8 exsurge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae 131.9 sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laetentur 131.10 propter David servum tuum non avertas faciem christi tui 131.11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabitur eum de fructu ventris tui ponam super sedem meam 131.12 si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem meam 131.13 quoniam elegit Dominus Sion praeelegit eam in habitationem sibi 131.14 haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam praeelegi eam 131.15 viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus 131.16 sacerdotes eius induam salutare et sancti eius exultatione exultabunt 131.17 illic producam cornu David paravi lucernam christo meo 131.18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio mea.
PSALMUS CXXXII - SALMO 132
132.1 CANTICUM GRADUUM Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum 132.2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius 132.3 sicut ros Hermon quod descendit in montem Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
PSALMUS CXXXIII - SALMO 133
133.1 CANTICUM GRADUUM Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 133.2 in noctibus estollite manus vestras in sancta et benedicite Dominum 133.3 benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram.
PSALMUS CXXXIV - SALMO 134
134.1 ALLELUIA Laudate nomen Domini laudate servi Dominum 134.2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 134.3 laudate Dominum quoniam benignus est Dominus psallite nomini eius quoniam suavis est 134.4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi 134.5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis 134.6 omnia quaecumque voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in abyssis 134.7 et educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis 134.8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus 134.9 misit signa et prodigia in medio tui Aegypti in Pharaonem et in omnes servos eius 134.10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 134.11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan occidit 134.12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 134.13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in saeculum saeculi 134.14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis consolabitur 134.15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 134.16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 134.17 aures habent et non audient nares habent et non odorabunt manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo neque enim est spiritus in ore ipsorum 134.18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 134.19 domus Israhel benedicite Dominum domus Aaron benedicite Dominum 134.20 domus Levi benedicite Dominum qui timetis Dominum benedicite Dominum 134.21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem.
PSALMUS CXXXV - SALMO 135
135.1 ALLELUIA Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 135.2 confitemini Deo deorum quoniam in saeculum misericordia eius 135.3 confitemini Domino dominorum quoniam in saeculum misericordia eius 135.4 qui fecit mirabilia magna solus quoniam in saeculum misericordia eius 135.5 qui fecit caelos in intellectu quoniam in saeculum misericordia eius 135.6 qui fundavit terram super aquas quoniam in saeculum misericordia eius 135.7 qui fecit luminaria magna solus quoniam in saeculum misericordia eius 135.8 solem in potestatem diei quoniam in saeculum misericordia eius 135.9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in saeculum misericordia eius 135.10 qui percussit Aegyptum cum primitivis eorum quoniam in saeculum misericordia eius 135.11 et eduxit Israhel de medio eius quoniam in saeculum misericordia eius 135.12 in manu forti et brachio excelso quoniam in saeculum misericordia eius 135.13 qui divisit mare Rubrum in divisionem quoniam in saeculum misericordia eius 135.14 et eduxit Israhel per medium eius quoniam in saeculum misericordia eius 135.15 et excussit Pharaonem et exercitum eius in mari Rubro quoniam in saeculum misericordia eius 135.16 qui transduxit populum suum per desertum quoniam in saeculum misericordia eius 135.17 qui eduxit aquam de petra rupis quoniam in saeculum misericordia eius qui percussit reges magnos quoniam in saeculum misericordia eius 135.18 et occidit reges mirabiles quoniam in saeculum misericordia eius 135.19 Seon regem Amorreorum quoniam in saeculum misericordia eius 135.20 et Og regem Basan quoniam in saeculum misericordia eius 135.21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in saeculum misericordia eius 135.22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in saeculum misericordia eius 135.23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus quoniam in saeculum misericordia eius 135.24 et redemit nos de manu inimicorum nostrorum quoniam in saeculum misericordia eius 135.25 qui dates cam omni carni quoniam in saeculum misericordia eius 135.26 confitemini Deo caeli quoniam in saeculum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
PSALMUS CXXXVI - SALMO 136
136.1 PSALMUS DAVID HIEREMIAE Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur tui Sion 136.2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra 136.3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion 136.4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 136.5 si oblitus fuero tui Hierusalem obliviscatur me dextera mea 136.6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non proposuero tui Hierusalem in principio letitiae meae 136.7 memento Domine filiorum Edom in die Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite quousque ad fundamentum in ea 136.8 filia Babylonis misera beatus qui retribuit tibi retributionem quam tu retribuisti nobis 136.9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos suos ad petram.
PSALMUS CXXXVII - SALMO 137
137.1 IPSI DAVID Confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam exaudisti omnia verba oris mei et in conspectu angelorum psallam tibi 137.2 adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et veritatem tuam quoniam magnificasti super nos nomen sanctum tuum 137.3 in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis in anima mea virtutem tuam 137.4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt omnia verba oris tui 137.5 et cantent in canticis Domino quoniam magna est gloria Domini 137.6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe agnoscit 137.7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua 137.8 Domine retribue pro me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias
PSALMUS CXXXVIII - SALMO 138
138.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 138.2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam 138.3 intellexisti cogitationes meas a longe semitam meam et directionem meam investigasti 138.4 et omnes vias meas praevidisti quia non est dolus in lingua mea 138.5 ecce tu Domine cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam 138.6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est nec potero ad eam 138.7 quo ibo ab spiritu tuo et a facie tua quo fugiam 138.8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero in infernum ades 138.9 si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitavero in postremo maris 138.10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 138.11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio mea in deliciis meis 138.12 quia tenebrae non obscurabuntur abs te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius 138.13 quia tu Domine possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae 138.14 confitebor tibi Domine quoniam terribiliter mirificatus es mira opera tua et anima mea novit nimis 138.15 non est occultatum os meum abs te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae 138.16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies firmabuntur et nemo in eis 138.17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confortatus est principatus eorum 138.18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur resurrexi et adhuc tecum sum 138.19 si occidas Deus peccatores viri sanguinum declinate a me 138.20 quia dicitis in cogitationibus vestris accipient in vanitate civitates suas 138.21 nonne qui te oderunt Deus oderam illos et super inimicos tuos tabescebam 138.22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 138.23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas 138.24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna.
PSALMUS CXXXIX - SALMO 139
139.1 IN FINEM PSALMUS DAVID 139.2 Eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo libera me 139.3 qui cogitaverunt malitias in corde tota die constitubant praelia 139.4 acuerunt linguas suas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum 139.5 custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis libera me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 139.6 absconderunt superbi laqueos mihi et funes extenderunt in laqueo pedibus meis iuxta iter scandalum posuerunt mihi 139.7 dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem orationis meae 139.8 Domine Domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli 139.9 ne tradas me a desiderio meo peccatori cogitaverunt adversum me ne derelinquas me ne umquam exaltentur 139.10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos 139.11 cadent super eos carbones ignis in ignem deicies eos in miseriis non subsistent 139.12 vir linguosus non dirigetur super terram virum iniustum mala capient in interitum 139.13 cognovi quoniam faciet Dominus iudicium inopum et vindictam pauperum 139.14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo.

No hay comentarios: